COLUMBAS volare docentes

COLUMBAS volare docentes
COLUMBAS volare docentes
Talmudicis Gap desc: Hebrew, apud Hebraeos infames erant. Scilicet quatuor hominum genera a testimoniis et iudiciis ob infamiam arcebant, Aleatores, Foeneratores, quaestum facientes ex anni Remissionis seu septimi frugibus et demum eos, qui Columbas volare docebant: quod horum nemo ad bonum publicum seu vitae humanae commodum, spectaret. Et quidem Columbarum nomine signantius usurpatô (quia forsan aut illae frequentius sic edoctae aut carius prae coeteris habitae) qui coetera animalia pariter docerent, innuuntur a Talmudicis, perinde ac si Angli, nomine eorum, qui gallos in certamina nutriunt, etiam eos, qui ursos, canes, tauros, simili curant institutô, vellent complecti. Id vero genus forte fuêre illi, qui ex caelestis oloris, in themate suo Genethliaco, virtute, ut ait Manilius, Atronomic. l. 5. clausas,
---- ---- culmine summô
Pascere aves gaudent, Veneris et reddere caecas,
Aut certis revocare notis, totamque per Urbem
Qui gestant caveis volucres ad iussa paratas.
Ad iussa paratae volucres etiam sunt, tum quae in pugnam, tum quae in certamina nutriuntur volatûs reditusve celerioris. Quemadmodum hodieque Memphi, Damascô, Tripoli, alibi in Oriente, columbae quasi hominum nuntiatrices, novarum rerum eventus, pacis bellique successus mirâ velocitate denuntiare solent. Atque inter Africae Muhamedanos, consimiles memorat Leo Afer. Sed et ludus quibusdam intelligitur in illo Magistrorum
interdicto, quô de columb celeritate pignore certabatur. Item mos ille, cum columbas sic instituebant, ut exeuntes alias venarentur et sic comitatiores domum redirent: quod facere ex Maiorum scitis vetitum est furtumque sic committi constitutum, etc. Vide Ioh. Seldenum, de Iure Nat. et Gentium iuxta Discipl. Ebraeor. l. 4. c. 5. et l. 6. c. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”